« Prev Job 16 Next »

Chapter 16

1respondens autem Iob dixit 2audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis 3numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris 4poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea 5consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos 6roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis 7sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me 8nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei 9rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi 10collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est 11aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis 12conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit 13ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum 14circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea 15concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans 16saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum 17facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt 18haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces 19terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus 20ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis 21verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus 22atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo 23ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo

« Prev Job 16 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |