Contents

« Prev Judith 15 Next »

Chapter 15

1cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset fugit mens et consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fugae praesidium sumunt 2ita ut nullus loqueretur cum proximo suo sed inclinato capite relictis omnibus evadere Hebraeos quos armatos venire super se audierant fugientes per vias camporum et semitas collium 3videntes itaque filii Israhel fugientes illos descenderunt clangentes tubis et ululantes post ipsos 4et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant praecipites filii autem Israhel uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent 5misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israhel 6omnis itaque regio omnisque urbs electam iuventutem misit armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii quousque pervenirent ad extremitatem finium suarum 7reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra Assyriorum et praedam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et honestati sunt valde 8hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia quaeque erant illorum abstulerunt secum ita ut non esset numerus in pecoribus in iumentis et universis mobilibus eorum ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de praedationibus eorum 9Ioachim autem summus pontifex de Hierusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Iudith 10quae cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce dicentes tu gloria Hierusalem tu laetitia Israhel tu honorificentia populi nostri 11quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in aeternum 12et dixit omnis populus fiat fiat 13per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israhel 14porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Iudith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo 15et omnes populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et iuvenibus in organis et citharis

« Prev Judith 15 Next »
VIEWNAME is workSection