« Prev Judith 14 Next »

Chapter 14

1dixit autem Iudith ad omnem populum audite me fratres suspendite caput hoc super muros nostros 2et erit cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes 3tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam 4cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor 5cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris 6tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii sui et adpositus est ad populum Israhel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem 7mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holofernis accepitque unusquisque vir arma sua et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu 8quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt 9porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret 10nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire 11sed cum venissent duces eius et tribuni et universi maiores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis 12intrate et excitate illum quoniam egressi mures de cavernis suis ausi sunt provocare ad proelium 13tunc ingressus Bagao cubiculum eius stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Iudith dormire 14sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua 15et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam et exilivit foras ad populum 16et dixit una mulier hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis iacet in terra et caput ipsius non est in illo 17quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde 18et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum

« Prev Judith 14 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |