« Prev Exodus 23 Next »

Chapter 23

1non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium 2non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies 3pauperis quoque non misereberis in negotio 4si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum 5si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo 6non declinabis in iudicio pauperis 7mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium 8nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum 9peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti 10sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius 11anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo 12sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena 13omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro 14tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis 15sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus 16et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro 17ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo 18non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane 19primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae 20ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi 21observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo 22quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te 23praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo 24non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum 25servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui 26non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo 27terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam 28emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas 29non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae 30paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram 31ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro 32non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum 33non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum

« Prev Exodus 23 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |