« Prev Ecclesiastes 7 Next »

Chapter 7

1quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit 2melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis 3melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit 4melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis 5cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia 6melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi 7quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas 8calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius 9melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante 10ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit 11ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio 12utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem 13sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo 14considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit 15in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias 16haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua 17noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas 18ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo 19bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit 20sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis 21non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet 22sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi 23scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis 24cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me 25multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam 26lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium 27et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa 28ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem 29quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni 30solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi

« Prev Ecclesiastes 7 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |