« Prev Ecclesiastes 8 Next »

Chapter 8

1sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus faciem illius commutavit 2ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei 3ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere malo quia omne quod voluerit faciet 4et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis 5qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit 6omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio 7quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio 8non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium 9omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum 10vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est 11etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala 12attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius 13non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei 14est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc vanissimum iudico 15laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub sole 16et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit 17et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire

« Prev Ecclesiastes 8 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |