Contents

« Prev Baruch 5 Next »

Chapter 5

1exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae 2circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni 3Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est 4nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax iustitiae et Honor pietatis 5exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria 6exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni 7constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei 8obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei 9adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso

« Prev Baruch 5 Next »
VIEWNAME is workSection