« Prev Acts 15 Next »

Chapter 15

1et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri 2facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione 3illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus 4cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis 5surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi 6conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc 7cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere 8et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis 9et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum 10nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus 11sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi 12tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos 13et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me 14Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo 15et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est 16post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud 17ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec 18notum a saeculo est Domino opus suum 19propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum 20sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine 21Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur 22tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus 23scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem 24quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus 25placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo 26hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi 27misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem 28visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario 29ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete 30illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam 31quam cum legissent gavisi sunt super consolatione 32Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt 33facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos 34[] 35Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini 36post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant 37Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus 38Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum 39facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum 40Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus 41perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias

« Prev Acts 15 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |