« Prev Acts 14 Next »

Chapter 14

1factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo 2qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres 3multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum 4divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis 5cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos 6intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant 7et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat 8hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret 9dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat 10turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos 11et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi 12sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare 13quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes 14et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt 15qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas 16et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra 17et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent 18supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse 19circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben 20cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam 21confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei 22et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt 23transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam 24et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam 25et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt 26cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei 27morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis

« Prev Acts 14 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |