Prev TOC Next
[See page image]

Page 673-674

 

673 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXIX. 674

sun isra8liticum popnlum decertandi. Yerum enim vero in Deum fiduciam colloeasse ipsum certum eat, etsi ad tempos laboravit, neque tam cito quam optasset cum Deus auxilio suo iuvit. Observatione accurata digna ista sunt: siquidem nunquam satin cogitamus quanta sit nostra infirmitas et quam indigcamus ope divina, nisi in summas redaeti angustias et difficultates, ex quibus evadendi nulla nobis apparet opportunitas : et ideo saepo Deus non in istas difficultates coniicit, ut periculo nostro sapiamus, et ad ipsum assurgere discamus. Quare bane doctrinam recolamus oportet, et persuasi simus Deum, etsi non in profundissimam abyssum malorum deiecerit, ex qua nulla detur nobis liumanitus evadendi facult.as, tamen rationem tandem qua emergamus daturum. Sed quomodo? Admiranda sane et incomprehensibili ratione: quandoquidem ita glorificari vult, quum praeter opinionem, et sensus nostri apprehensionem deploratis rebus auxilium adfert. Exemplo Davidis fiet istud conspicunm, si singulas, quae hie notantur, circumstantias expendamus, castra nimirum Philistaeorum iuncta castris Isra6litarum : et sese iam utrasque acies ad praelium comparasse: quum David consilio dueum Philistaeorum dimissus eat.

Sed ipsorum ducum apud regem conquerentium, quod Davidem sui corporis custodiae praefecisset, voces expendamus: Quid sibi volunt Hebraei isti? inquiunt. Qnae loquendi formula solet usurpari quum invidiose et cum atomacho aliquid alteri exprobratur, ut incolae peregrinos solent habere contemptui. Perinde enim eat ac si dicerent: Siccine vero. peregrines praecipiet autoritatem et dignitatem quae incolis et civibus naturalibus debetur? Tune enim naturae ordo perverti videtur. Hie primum observemus, Deum sea dons suis nunquam distribuere, quin multorum invidiae fiant obnoxii, et quod summum eat malum, virorum principum. Cur enim non universa multitudo conquesta eat? Nam illorum etiam intererat, et singuli milites poterant regi hoc ipsu.m quod duces et principes exprobrare: Nonne sumus subditi naturales, Donne vitam pro salute regis exponimus, et singulis momentis pro ipsiua defensione periclitamur, quare igitur contemnimur? q.uare peregrinus nobis praefertur? quare ipsi rex postremum agmen et sui custodiam committit? Istiusmodi igitur verbis, sane similibus, singuli milites conqueri poterant: red tantum hie fit mentio ducum et principum virorum, in illis enim maxime dominatur ambitio. Nae qui ad magnos honoree evecti aunt, grade illo dignitatis contend esse deberent, red ambitionis seintillae magis excitantur, et quo maiores su.nt honores, eo magis appetuntur. Qui tennis eat fortuna, sea sorte contentus vivit, et in otio ac tranquillitate vitam degit: labori q.uotidiano incumbit, et de lucrando pane

tantum cogitat, parum de honorum dignitate, licet eorum fiat apud ipsum mentio, sollicitus. Contra qui illis inescati sunt, ardent ambitione, et irrequieti sunt, quod ad cupiditatum suarum cumulum pervenire nequeunt: et quo maioribus honoribus ornati sunt, eo magis aestuant. Idem de avaritia dicendum. Qui in diem vivunt, parvo contend. sunt, neque magnopere de cumulandis maioribus opibus laborant. Sed qui multas opes congessit, exiguas illas existimat, ct semper eget, sibique semper metuit. Denique nimium in nobis altar egit radices vitium illud, abutendi Dei donis. Quamobrem hinc discamus acceptis a Dec donis non efferri, et si ad aliquem dignitatis gradum pervenimus, tamen intra modestiae limites nos continere: et opibus abundantes, ne illorum desiderio flagremus, sic ut nnllum modum acquirendi faciamus. Nos quidem sane non ea sumus conditione, ut ad summas Was dignitates aspiremus; quae sunt in aulis regum et principum : red summo nostro bono fieri sciamus, quod Deus nos mediocri vel potius tenui conditione else vult. Nam si maiore aliquo loco essemus, repento bonorum desiderio corrumperemur: siquidem licet tenues, tamen regios animos gestamus.

Sequitur deinceps rogem Achis Davidis causam apud suos duces egisse, et fidem ipsius demonstrasse, quum ait: gnnon hie est David servos Saulis, qui fait aped me iam aliquot diebus, imo iam aliquot annis, neque deprehendi in co quidquam? Quibus verbis se fidelitatem Davidis multis annis expertum dicit, ut ei se non temere credat: sane David non multos annos apud eum fuit, red satin longum tempus iudieat, quo explorare fidem ipsius potuit. Sed excipiunt Philistaeorum duces, quomodo aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris? Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes, percussit Saul in millibus suis, et David in decem minibus suis? Hine perspicimus Dei dons in servis suis non tantum contemni ab improbis hominibus: red eorum etiam memoriam odiosam ease. Nam vetera erant quae isti commemorant: si quidem David valde iuvenis Goliathum interfecerat cuius caedem. Philistaeorum exercitus profligatio exeeperat: quomodo ergo cladis illius memoriam refricant? Nempe, ut ante dixi, donis Dei spiritus irritantur improbi, nobis inimici : et ea ratione Deus' volt nostra dona temperare ne donorum excellentia efferamur. Pix enim nobis temperamus, guin Dei donis superbiamus, nisi Deus ilia quadam corrections temperet. Sic itaque Deus omnem sese efferendi occasionem suis adimit, et modestiam docet, quum permittit ipsos quos in aliquem dignitatis gradum. evexit ab aliis odic, haberi, in facta ipsorum inquiri, et occasiones quaeri arrodendi ipsos. Nam isto veluti fraeno retinentur, no rebus seoundis in 43