Prev TOC Next
[See page image]

Page 669-670

 

669 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. ggYIII. 670

eat, quae in multos dies tam ipsum quam socios fovere potuisset, vitulus nimirum cum azymis panibus. Ex quo apparet nullam ease temperantiam, in its qui Dei timoris radices in animis infixas non habeut. Modo enim terrore perculsi animum sic abiiciunt ut desperata salus videatur, et nulla sans consilia admittant: modo vero, et quidem momento, in gaudium et risum effunduntur. Neque vero tamen Saul sic sere exhilaravit, quin conscientiae atimulos senserit, quibus sese a Deo condemnatum meminerat: et, ut vulgo dicitur, risus ipsius fuit sardonius non ultra fauces progressus : neque dubium quin libenter metum et horrorem quo a apeetro illo fuerat perculsus abiieere nisus fuerit, sed non potuerit. Ex quo discimus Deo nos variis modis castigante, et in eas angustias redigente, ut mors ubique sese nobis offerat, et omnia praesentem mortem minentur, nihilominus ad ipsius misericordiam confugere, et spem semper retinere, persuasi Deum Dos ex ipsius sepulcri faucibus educere posse: immo etiam mortuis vitam reddere, cuius ipse fons eat et origo. Contra vero Deo nobis otia faciente, discamus non segnescere: sed in memoriam Dei comminationes revocantes sapiamus, et post triennium, quadriennium, decennium, Dei patientiam admirantes, et nos debitores agnoscentes gloriam ipsi debitam reddamus: sic ut ex parte propitium ease ipsum nobis gaudeamus, et alia ex parte de peccatis lugeamus, et perpetuis suspiriis et gemitibus dolorem internum testemur. Neque enim spiritualis laetitia,ex divinae erga nos misericordiae sensu, ant superbiam, ant arrogantiam, ant denique soporem et segnitiem in nobis debet gonerare: sed ita tamen recreare ut perpetuo aliqua tristitia sit admixta, quae nos ad veram humilitatem ducat. Et de Saulis facto dictum hactenus eato.

Caeterum magnanimitatis etiam in ipso cuiusdam apparent signa: quod de Israelitarum exercitu fundendo, et in manus Philistaeorum venture, ac proinde de imminente sibi morte certior factus non omnino abiecit animum, sed curate corpore in castra sua reversusest: ut fortiter videatur Saul Dei iudieiis acquievisse, Deumque sequutus quo vocabat. Yerum observandum incredulos momentaneos quosdam tantum impulsus habere, ac proinde firma fide non niti; quod potius arrogantia sit quam fides dicenda. Et praeterea Dei iudiciis ad tempus perculsos, timorem omnem conari abiicere: quasi Dei minae tantum inania verba sint, et vanus metus. Quamcunque igitur fidem increduli nonnunquam iactent, deque Dei gratia glorientur, et plenis buccis praedieent, fidei nomen hand meretur, sed superbiae potius et arrogantiae. Hanc ob causam ad quamvis auram nutant, et quovis vento inatar arundinum agitantur : denique temere hue illue feruntur; neque Dei promissis plane conquiescentes, neque minis

ipsius ut oportebat territi: sed ad ingenium subinde revertuntur; et atupore plane habescunt. Eadem igitur fuit Saulis ratio, atque reliquorum incredulorum omnium: quandoquidem nulla eat firmitas, neque conatantia in its quos Dei spiritus non agit. Est enim Doi apiritus spiritus rectitudinis et integritatis, quo qui destituuntur, temere hue illuc feruntur. Reversus igitur in eastra sua Saul. stuporem suum potius quam fortitudinem ant ad Deum conversionem prodidit, et divinorum iudiciorum contemptum. . Discamus igitur Deo iudiciorum suorum minis nos terrente, humiliari, potius quam fortem animum prae nobis ferre, ut multi solent admirabilem nescio quam fortitudinem dicere, si nullis minis terreantur, et nullo periculo commoveantur, tanquam duriores Marpesia caute. Sed, quaeso, saxisne ant truncis honori dabitur si neque lugeant, neque mali quidquam apprehendant? Minime gentium ! Neque enim locum habet virtus in its qui sensum nullum habent: ac proinde non vertitur laudi hominibus, Dei iudiciis non commoveri, et eius minas non metuere: sed in malitia obfirmari. Sed summa virtus Christianorum eat Dei timor, quo ipsius iudicia metuunt, et de se ipsis desperantes in ipsius misericordia fiduciam omnem suam reponunt. Sane qui magnos animos gerunt, et nescio quam fortitudinem iactant, non procul a sue exitio absunt. Contra qui suorum peccatorum conseii supplices ad Dei misericordiam confugiunt, confirmantur et eriguntur: ideoque longe utilior humilitas et animi deieetio, quam superba gloriatio et iactantia. Praeterea quum in sua castra Saul esset reversus, populum et liberos exhortari ad poenitentiam et conversionem ad Deum veramque humilitatem debebat: sed nihil tale factum ab ipso legimus: imo~ potius quidquid audiverat celasse videtur. At' si vel verbum ea de re Ionathano fecisset, profeeto se patre fortiorem ostendisset, ac admonitione divina sapuisset, et correctioni divinae sese sponte submisisset. Sed Saul tanquam attonitus omnia reticet, et cum stupore eventum illius praedictionis exspeetat, neque tamen ad Deum convertitur. Nos contra discamus non erubescere, neque verecundari peccatorum nostrorum confessione, quum minatus nobis Deus fuerit, ut consolationem recipiamus

sed contra inde praeberi nobis occasionem immissas a Deo castigationes admittendi, et ad meliorem frugem cum seria poenitentia revertendi, Saulis superbiam et amentiam detestemur, quem certum eat turpitudinem suam occultare voluisse, nempe, se Pythonissam mulierem de eventu interrogasse: et regiam dignitatem retinere vel invite Domino voluisse : defectionem populi metuisse, a quo desertus praeda hostium fieret. Regiam itaque dignitatem retinere, quam Deo gloriam dare mavult. Nonne vero praestitisset cum solum mori, quam populo