Prev TOC Next
[See page image]

Page 577-578

 

577 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. %gVl. 578

cibus sollicitarit, et quibus verbis cum compellarit, inquiens: Domine Deus propter nomen tuurn serva me, et fortitudine tua causam meam age. Deus audi orationem meam, aurem adverte ad sermones oris mei. Nam exteri insurgunt in me, et violenti quaerunt vitam meam. Ecce Deus adiuvat me: Dominus est inter eos qui sicstentant vitam meam. Tandem vero David praedicat se liberatum Domini virtute, laudes ipsi grato animo dicturum, et sacrificaturum, non parce red liberaliter: et in ista gratiarum actione perseveraturum quod Dei bonitatem degustarit, a quo preces ipsius exauditae sunt. Quapropter quum ecclesiae conditionem eam esse quae fuit Wvidis animadvertemus, nempe hostium copiis undique premi, et ipsorum viribus obrui, et nullum ipsius esse robur, red velut in ipsis hostium faucibus iam versari, ut iam triumphum quasi reportata victoria de nobis canant, et superbia efferantur, ad Deum eo ardentius confugiendum sciamus. Neque enim saris est ad hostium vires frangendas, causao nostrae bonitatem praedicare, et innocentiam laudare: red ad Deum ipsum est confugiendum, ne ipsius auxilium contempsisse videamur. Neque istud impedit quominus nor iure nostro tueamur, eorumque malitiam et improbitatem, qui sine causa nor peraequuntur, palam detegamus: De offendiculo simus causam nostram ignorantibus, et ne inauditi iniustis iudiciis opprinamur. Yerumtamen in primis ad Deum confugiendum esse sciamus: persuasumque habeamus, nor licet omnium iudiciis et odiis oppressor, a Deo sine bumanis mediis adiuvari posse, et ex ipsorum manibu8 liberari. Nos igitur Deo nobis ad se tam facilem accessum dante, et hoc privilegio donante, ut ipsum in angustiis precibus audeamus urgere, fiduciam in ipso collocare discamus, opportuno tempore ipsius auxilium exspectantes. Atque ista in genere psalmi doctrina nobis meditanda: et praeterea voces etiam observandae, quum Dei meminit, et nominis fortitudinis ac veritatis ipsius. Deum igitur oraturi Davidis exemplo, Dei nomini tanquam clypeo protegamur : non quidem simulate ut plerumque solent hypocritae, red sacrosanctum Dei nomen cum reverentia usurpantes, et fiduciam in ipso collocantes. Quinam autem id fiet, nisi corum Deo et ipsius angelis bonum testimonium habuerimus, nor tantum intentos in ipsius cultum et venerationem: et velle cum proximis ita conversari, ut nulli simus contumeliosi, nee etiam iniurii. Nos igitur hac bona conscientia freti, et omni simulatione et crudelitate vacui, Deum invocantes, Dei nomen assumemus cum fiducia, et illo tanquam clypeo et propugnaculo tegemur. Quoniam itaque Deus est omnipotens, et nor sibi coniunxit, et quidem vineulo inseparabili, hoc uno eontentos esse nor oportet.

versis hactenus : expendamus etiam voeem illam fortitudinis quam liberatus a periculis non abs re usurpat. Nam prout ad diffidentiam proclives su mus, ubi pericula quaedam ingruunt, subito terrore concutimur, et quasi rebus deploratis affligimur. Sed discendum exemplo Davidis ad Deum oculos attollendos, ut virtutem et fortitudinem ipsius erga nor inaestimabilem apprehendamus, et ad eam variis affiicti tenlatlOnlbus confugiamus: ac licet vires Deus suppeditet ad hostes profligandos, nihilominus ad virtutem illam Dei, do qua David loquitur, assur gamus: ne si viribus pollere nobis videamur quibus adversariis resistendo pares simus, divini auxilii imuiemores arrogantia nostra pcreamus, quando quidom obliti fuerimus invocationis divini nominis, quae unica ratio est victoriae obtinendae. Quapropter sive copiis et viribus instructi pares simus hostibus resistendo, sive mediis omnibus destituti, Deum in vocare discamus, et ardentibus votis sollicitare ut virtutem suam et misericordiam exserat in nobis tu tandis et protegendis, et re ipsa sentiamus ab ipsius sola bonitate manere quidquid bonorum habemus. Porro David Deum invocans ait : Domine in forti tudine tua iudica me: qua voce iudicandi, non te mere utitur. Nam ita ratum facit quod attigi supra, nor Dei nomen in auxiliurn nostrum advocaturos, oportere ex animo et sincere testari coram ipso iudice posse, nor sincere testari coram ipso agere, eausamque- nostram bonam et iustam esse, atque illi probari. Nam fare fit ut qui malam causam agunt, tamen illius bonitatam praedicent: facile est enim ho minibus imponere: et saepissime oculatissimi qui que caligant. Quare discamus diligenter expendere non tantum facta externa, red ipsas etiam nostras cogitationes et affectiones, ut ad Deum confugien tes vere testari possimus, nor recta conscientia et causae bonitate fretos ad ipsum accedere, et ipsius opem implorare, ut causam nostram iudicet. Neque vero Deum moveri nostra dignitate et merito, ut solent mortales, existimandum est: red tantum pro fiteri oportet nor candide et sincere agere, et ad ipsum iudicem confugere, eiusque misericordiam et opem implorare. Cum fortitudine et virtute David edam Dei veritatem advocat, quod et observatione dignum est. Neque enim satis asset animo con cepisse Dei potentiam ad nor auxilio suo . iuvandos, et persuasos esse nor in ipsius clientelam receptos, nor ipsius populum esse, et nostri curam ipsum gerere, salutemque promovere: nisi ipsius _etiam promissionibus potissimum niteremur, sine quibus incerti semper fluctuaremus, et anxii de ipsius auxilio dubitaremus, et multis difficultatibus obrue remur. Quamobrem, ut de Dei potentia certiores fiamus, et in illa conquiescamus, eiusque sacrosanctum nomen omnibus periculis opponamus, promissioni bus divinis nitendum est: turn maxima quum de 37