Prev TOC Next
[See page image]

Page 537-538

 

537 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gXY. 538

esset Domini, et transituram ad suos posteros regni successionem sciret, in aeternum permansuram

Sauli tamen suam dignitatem reservavit, in quo nondum plane Dei graham exstinctam norat, ac proinde cui honorem exhibere et subiici ad ipsius usque mortem oportere non ignorabat. Itla igitur Davidis humanitas in hostem speciali ratione Ditebatur, et singulari privilegio, quod a Deo in regiam dignitatem evectus David honorandus esset: Nabalis vero longe dispar fuit ratio. Nam etsi David nondum in regni possessionem missus Brat : designatus tamen rox fuerat, adeo quidem ut qui non agnoverunt hanc Domini electionem nee $e illi subiecerunt: merito tanquam adversus Deum ipsum contumaces puniendi fuerint. Moses Aegyptium illum interficiens nondum fuerat populi caput et conductor declaratus, et is qui populum israeliticum ex aegyptiaca captivitate erat liberaturus, Bed ut ait D. Stephanus voeationem suam probe norat. Sic David sciebat sibi datam a Deo potestatem, impietatem et ingratitudinem coercendi, et blasphemas voces quas adversus regem a Deo designatum evomuerat, et praeterea calumnias quas in Davidem tanquam praedonem iniuste et falso coniecerat puniendi

haec inquam David sciebat: sed non ideo tamen videtur a vitiosa passione excusandus, quod superfluum et inutile foret, etsi tamen non est condemnandus tanquam si quis privatus illatam iniuriam uleisei vellet: Davidis enim conditio a privatorum vocatione diligenter est di6tinguenda. Nam Deus privatorum manus veluti vinculis constringit, quibus non facit potestatem in flagitiosos animadvertendi. Sod alia fuit Davidis conditio, qui profecto si privatus fuisset nihil in Nabalem tentare ausus fuisset, nee sui officii tantum oblitus, etsi iustam causam habere videretur. Deus igitur eum autoritate, et speciali privilegio adversus Nabalem armavit, quum militibus illum stipari voluit ne in hostium manus veniret, et ipsis praeda fieret. David igitur cum Buis militibus sese armis tutatus est, non ut Sauli noceret aut de dignitate ipsum deiiceret, sed ut vitam suam suorumque defenderet. Deus igitur Davidi comitatum illum dedit, ac si prineeps aliquis praesidiarios milites alicui eoncedat ad sui defensionem, non ut illi damnum inferant et tumultuose aliquid faciant, sed ut si fiat in ipsos impetus, et quietem ipsorum aliqui turbaverint, sese armis tueantur, et inimicos suos profiigent. Ita Deus Davidi tanquam praesidiarios istos milites quibus se tueretur dedit. Non igitur temere Davidis exemplum nobis imitandum est in colligendis militibus, et humano sanguine fundendo, nisi speoiale Dei mandatum accesserit, quemadmodum Davidem videmus statuisse in Nabale severitatis exemplum edere, quod illi licuit ad contumacem bominem puniendum, etsi tamen Be passus est vehementiori

aestu iracundiae abripi, quod condemnandum est. Nam si iudex pro tribunali sedens sententiam in malefieum ferat, et aliqua passione in ipsum tanquam inimicum exaestuet, certum est violare ipsum et corrumpere iustitiae integritatem. Non aliter David et quidem potiore ratione condemnandus est quum in Nabalem exarsit ulturus iniurias, etsi autoritatem a Deo accepisset ipsum ulsciscendi. Equidem fateor Davidem quodam gloriae Dei studio ductum fuisse quum miserum illum Nabalem videret non tantum in se blasphemas illas voces et contumelias torsisse quum diceret: Quis est filius Isat et quid mihi rei cum illo ? s ed etiam in ipsum Deum a quo David electus fuerat et vocatus. Et non dubium est quin David etiam doctrinam illam quam alio loco docet ipsemet usurparit. Nempe opprobria inimicorum in caput ipsorum recidisse. Denique non dubium est quip David gloriae Dei studio ductus sit: Bed quoniam admixta fuit quaedam passio et animi perturbat.io : in eo merito Davidemcondemnandum dicimus. Ideoquc non temere ipsius exemplum hoc loco insequendum, sod potius agnoscendum angelicis illis virtutibus quay a Deo acceperat bumanae infirmitatis reliquias admixtas fuisse. Hominem ergo fuisse Davidem Deus in factis ipsius aliquibus apparere voluit: ut nos ipsos agnoscere, et quales simus fateri discamus, ut licet pro viribus perfectioni studeamus, multa tamen intus vitia esse in nobis reliqua sciamus, ac proinde sedulo ad Dominum nostrum Iesum Christum coufugiamus euius spiritu regamur, et violentos omnes affectus superemus.

HOMILIA XC.

14. Abigail autem uxori Nabal nunciavit onus de pueris suis dicens: Ecce David misit nuncios de deserto, ut benedicerent Domino nostro et advcrsatus est eos. 15. Homines isti boni satis fuerunt nobis, et non molesti, nec quidquam aliquando periit omni tempore quo conversati fuimus cum eis in deserto. 16. Pro muro erant nobas tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus aped eos greges. 17. Quamobrem considera, et recogita quid facias, quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum dominum tuum, et ipse est filius Belial ita ut nemo possit ei loqui. 18. Festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentae, et centum ligaturas uvae passae, et duccntas gnassas caricarum: et imposuit super asinos. 19. Dixitque pueris : Praecedite me, et ecce ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicavit. 20. Quum