Prev TOC Next
[See page image]

Page 107-108

 

107 IIOMILIA LIII. 108

nimum reos esse coram Deo, nullus superest quaestioni locus, quare Deus Amalecitas multa post patrum transgressionem saecula natos, voluerit una omnes internecione same! delere. Quemadmodum neque et de Cananaeis quaerendum, quare post quadringentos annos quam Abrahamo molesti fuerant, poenas luerunt. Nempe Deus in manu sitam habet temporum opportunitatem : sicuti . ex tota passim apparet scriptura, quae subinde diem Domini, diem Domini inculcat: ut ostendat non esse in hominum potestate positum ipsius iudicia limitibus quibusdam coercere: quae potius venerari et adorare debent, ac patienter voluntatem ipsius praestolari. Quare, quum Deum iussisse Amalecitas una internecione profligari audimus, et peccatores ab ipso dici, sane debet una haec instar omnium causarum esae, neque oportet homines in illa Dei iudicia ulterius inquirere: quod ea sit arrogantia plus quam diabolica, ut quum Deus deeretum suum irrevocabile pronuntiaverit, mortales de eo suam sententiam ferre audeant. Quid enim, obsecro, praetexunt? Bonum esse in causas inquirere, ob quas quid cuique contingat. Itane vero mortales eoelum et terram manibus complecterentur: lucemquo illam Dei inaccessibilem et incomprehensibilem ad se transferrent? Quamobrem discenda nobis sobrietas et modestia, ne in ea quae supra nos runt curiosius inquiramus. Sane solem limpidissimum et lucidissimum esse certum est: quis ergo non amentem eum iudicaverit, qui quod caligare ipsum faciat, obscurum esse dixerit ? An ideo quod quidam in solis purissimos radios oculos coniicientes, its sic afficiantur ut ferre aspectum ipsius nequeant, propterea imbecillitas illa virtutem illius natura sua bonam infringet et debilitabit? At si tanta vis est insensibilis creaturae, ut nostris oculis stuporem adferat, et caligine perstringat, quid futurum putamus si Dei veluti penetralia scrutari voluerimus, ut rationes iudiciorum ipsius quas esse nobis oecultas voluit, exploremus, et ad nostri iudicii modulum appendamus? Quare una haec ratio instar omnium esto, Daum iubentem puniri peccatores suorum iudiciorum penes se causas habere, in quae inquirere, et iisdem obloqui nefas sit. Hodie vero lieet non dentur istiusmodi speciales revelationes, quibus hunc vel illum vel bello persequendum, vel castigandum esse Deus ostendat, regula tamen ista communi contentos esse nos oportet, nempe Daum satis aperte tam in Decalogo quam toto verbo suo passim declarasse, puniendos peccatores, .et facinorosos a medio tollendos, neque illis ulla ratione parcendum : et revocanda in memoriam Solomonis illa sententia : Eum qui iustificat impium, et qui damnat iustum, utrumque esse abominabilem coram Dee. Sane fatebimur omnes, si quis insons punia tur, crudelitatem et saevitiam nimium insolentem

admitti : sad non -emper existimabimus peccatum, si quis impius et incredulus tollatur aut iustificetur. Atqui, inquit Solomon, eodem utrique crimine rei tenentur. Nam alibi licit Dominus per prophetam: Vae homini qui licit malum esse bonum, et bonum malum. Sane utrorumque par est iudicium. Quemadmodum enim malum odisse debemus, et eos a quibus admittitur: sic etiam scire Daum neque toleraturum, neque impunitos relicturum eos qui impios iustificant: et praesertim ab its qui iuri dicundo praefecti sunt rationem repetiturum, si impios toleraverint et ius perverterint, neque passurum ut sedes illa ad quam ipsos evexit ita foedetur iniustitia, licet eam homines dissimulent: et ut gladio abutantur quem ipsis ad malos coercendos, bonos autem tutandos, commisit, et legatorum suorum vices hae in parte sustinere voluit.

Et de istis hactentts : pergamus ad Saulis excusationes, et consuetis artibus its qui cedere nolunt utentem eum audiamus. Iam antea deteximus ipsius hypocrisin, quum in populum reiecit culpam qua ipse tenebatur. Seiebat enim Samuel ipsum esse reum eius cuius populum accusabat. Nihilominus tamen populum tanquam patronum advocat, qua in re se mirifice vanum et mendacem ostendit, qui Daum infanti similem existimet, dum factum ita fucare nititur, quasi nihil in eo sit perspecturus. Sed longe se impudentiorem prodit, et hypocrisin tegit, quum ait: Implevi verbum Domini. Nam ita prophetae mendacium impingit. Ille tamen regain Amalecitarum, isle greges ovium, et armenta boum reservarat, et spolia ceperat. Sed propheta satis monstravit se de suo nihil adferre: Dei tantum se nuncium esse, ad perferenda quae superiore nocte per revelationem mandata ad ipsum acceperat. Saul itaque non tantum in prophetam arrogantius insurrexit, sad. in ipsum Daum, quasi mendaeium illi impingat. En quo amentiae homines deveniant, quum in peceatis occalluerunt, Deique tribunal refugiunt. Nam se in omnes formas vertunt, et longis ambagibus verum falso eonfundere nituntur, et inanibus excusationibus sese tutaDtur. Neque vero, inquam, aperte Deo bellum indicunt, neque adversus ipsum petulanter insiliunt repente : sad ubi ad tempus vanas excusationes quaesiverunt, si deinceps reprehendantur, occultum venenum produnt, et quod intus latebat virus eiaculantur, ut vel Daum ipsum audeant provocare. Et se quidem illum multis colere caeremoniis simulaDt, sad iudicem ferre nolunt, si ad poenas sumeDdas properat; quin potius de solio ipsum deiicere vellent. Non aliter hie se Saul erga prophetam gessit. Neque id mirum videri debet, quand07 qoidem eum esse hominum morem quotidiana nimium, proh dolor! docet experientia. Nam qui ad tempus se valde religiosos esse simularunt, si lapsi