Prev TOC Next
[See page image]

Page 83-84

 

83 HOMILIA LI. 84

esse totius mundi iudicem : coram quo nos oporteat deiici et humiliari : agnoscentes omnia ipsius facta esse i-usta et decreta irrevocabilia, licet eorum ratio minime nobis constet. Interim vero proprius ista sunt applieanda nobis, et ex its utilis eruenda doetrina, nempe non sperandam esse impunitatem, Deo poenas differente: neque ex illa dilatione captandam lieentiam ac occasionem dissolutionis. Ut solent improbi homines co insolentius efferri, quo cum maiore patientia Deus illos tolerat, et omnem ipsius timorem .et reverentiam abiieere, ut alt Paulus, non cogitantes de die irae. Quamobrem summopere cavendum ne Dei iram adversum nos petulantia et insolenti curiositate accersamus: sod quo maior eat ipsius in nobis tolerandis benignitas et patientia, eo graviores poenas metuamus, nisi pati.entia ipsius tanquam vehiculo quodam ad ipsum addueamur, et ad meliorem frugem convertamur. Neque enim quum nos ad poenitentiam bortatur, et per patientiam invitat, vult nos ea ad maiorem licentiam abuti : sod magis commoveri ad serium peccatorum sensum, et veram poenitentiam, et ardentes ad Deum preces fundere. Quare de nobis diligenter cogitandum, quos patienter din vel ad tricesimum vel quadragesimum annum tolerarit, no ita ease occulta pecoata nobis fingamus quin veniant in ipsius conspectum et illi semper obversentur. Nam si patrum iniquitatem in filios ulciscitur, quid de nobis futurum putamus, qui peccatis nostris ad iram ipsum provocare non desinimus? Nam etsi in hac misera et caduca vita non puniat, neque suam manum adversus nos exserat, non ideo tamen melior futura nostra eat conditio : quandoquidem alia vita superest ista terrena longe exeellentior, in qua summus ille index in omnium vitam eat inquisiturus, et aeternis poenis contumaces et sceleratos ulturus. Et, ut ante dixi, quomodo parceret impoenitentibus et flagitiosis hominibus, quum et infantes propter peccata patrum ulciscatur? Quamobrem mentibus nostris altius haec doctrina eat defigenda, ut primum sciamus, Deo non statim brachium scum ad poenas de nobis reposcendas exserente, non esse tamen nobis indulgendum, nequo faciendas nobis delitias : et graviter a nobis peccari adversus ipsius maiestatem, si peccatorum impunitatem speramus, Deumve surdum ant caecum nobis fingimus. Deinde et hinc discendum, patienter ease ferendam moram illam divinorum iudiciorum, si non statim nos ab inimicis nostris vindicat, quum iniuriis afficimur, et veluti malls obruimur: sod potius illa dissimulat, of nostri curam abiecisso videtur. Cavendum sane ne cogitemus nos oblivioni esse ab illo traditos, et nostri curam omnem ilium abiecisse. Nam sane eontrarium praesens historia testatur: quandoquidem post ducentos vel trecentos annos, iudicium adversus

Amalecitas decretum opportuno tempore eaercuit. Nae inanis et vana videbatur illa Domini fuisse comminatio, licet in libro legis nominatim describi iussa, quae tot lam lapsis saeculis suum exitum nondum erat assequuta. Sed Dominus illam oblivioni minime tradiderat: et quod tamdiu distulit, non ex impotentia contigit, quasi non posset citius si voluisset: sod tanquam in speculo docere nos voluit, so non esse nobis similem: ut discamus non ease tam praccipites in ulciscendis iniuriis quam fore omnes sumus. Sunt enim nostri affectus ardentiores, et ad primam iniuriam nobis illatam Deum vellemus fulgur a coelo iaculari, et eos a quibus laedimur statim ad inferos detrudere: et nisi votis ardentibus et importunis respondeat, vehementer indignamur et ipsi obloquimur. At contra Deus nos docet in ipsum omnes illatas nobis iniurias reiicere, et ab ipso solo pendere et vindictam opportuno tempore exspectare. Neque enim nostrum eat Deo tempus prae6gere, et veluti terminos ponere. Sed quum faciem suam occuluisse, vel avertisse a nobis videbitur, nihilominus tamen digitum on nostro opponamus, et in sinum illius nostroe omnes gemitus deponamus: et improbis saevientibus, et laxas babenas ad quasvis iniurias habeDtibus, nihilominus quiescamus, et in silentio et patientia boram et opportunitatem divinorum iudiciorum exspectemus. Caeterum ne dubitemus quin Deus olim poenas ab inimicis sumat, et de omnibus ecclesiae illatis iniuriis rationem reposeat. Quam enim aliam ob causam hie videmus Amalecitas una internecione deletos, nisi quod Deus populum Israelem sibi delegerat in peculium, euius se protectorem ultoremque voluit demonstrare? Neque vero fuit proprium istud Abrahami soboli carnali privilegium: sod omnibus commune qui vera fide in ipsius promissiones recumbunt. ]am vero post Christi Domini in has terras adventum Deus gratuitam suam adoptionem in omnes terrae fines longe lateque propagavit: ac proinde in ipsius domesticis habemur et sumus. Itaque nostrae sunt illae promissiones, Deo nos tam caros et acceptos esse ut custodiamur ab ipso tanquam nigrum pupillae oeuli : ac proinde persuasos esse nos oportet, ilium semper esse quod promisit perfecturum: Ne tangite, inquit, unctos moos, et servos meos Do afficite malo. Nam si filios suos vocat Abrahami posteros, in obscuritate legis adhuc baerentes, Donne multo magis Dune sumus filii in Domino nostro Iesu Christo, qui ad salutem nostram plenitudinem omnem gratiae accepit? Nos itaque lam corpus et veritatem habemus omnium veterum illarum umbrarum et figurarum. Quapropter minime dubitandum quin nos ad se Deus recipiat: et quin invocatus in medio nostri sit: quin afflictis opem feral. Ac si nos patiatur caedi et in hostium PotOs-