Prev TOC Next
[See page image]

Page 73-74

 

73 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIV. 7

tamen in ea flagitia labantur quae morte sint expianda: licet magnis alioquin virtutibus sint insignes. At populus de rebus inter se coniunctis loquitur: quaerit enim quare qui populo salutem attulit moreretur ob gustatum extremitate baeuli parum mellis? Nam quomodo id illi contigit? Nonne dum hostel insequitur, et ipse dux aliis suo exemplo ad profligandos hostes animos addens? Denique ut Dei vexillarius et signifer mediis se hostibus inferens? Nae Deus hominem illum impulit, vimque suam in illo exseruit, tanquam si manu propria duxisset. Porro dum facit officium, Deumque ducem sequitur, parum mellis degustavit : neque id ex malitia aut contumacia. fecit. Quare non peccavit adversus regem : nisi forte crimini illi ignorantia edicti vertatur. Quamobrem si capite puniretur, nonne in Deum ipsum essemus iniurii, et gratiam ipsius quam in Ionathano patefeeit nobis obscuraremus? Hine discimus sigillatim faeta expendere quae veniunt in controversiam, et de quibus iudicandum, et sententia ferenda est. Nam si eiusmodi facta fuerint quae Dei verbo, et naturali .aequitate condemnentur, extra omne dubium posita sung quippe irremissibilia. Sed si contra tale factum aliquod contigerit, quod neque improbum sit, nee absolute a Deo condemnetur, led sola hominum imaginatione, nullo tamen Dei verbo comprobata, nitatur, certum est nos alicui facientes iniuriam qui sibi non est mali conaeius, adversus ipsum Deum fore iniurios, atque adeo ipsum fore vindicem et ultorem illius iniuriae. Quamobrem tanto nobis maior adhibenda cautio hie est, ne temere de incognitis sententiam feramus, vel calculo nostro condemnemus, quod tamen excusari vel approbari potest: ne ipsi Deo bellum inferre velle videamur: cui tandem aliquando, quidquid praetexamus, reddenda erit nostrae temeritatis ratio.

Tandem Saul dicitur remssisse a persequendis Philistaeis: qui finis eorum omnium quae hactenus sunt a nobis explieata: nempe Deum quidem voluisse populum suum asserere in libertatem, seque populi sui defensorem et protectorem patefacere, et a tyrannide Philistaeorum, quam din passus erat, liberare : led non tamen plenam et perfectam Sauli de hostibus victoriam concedere: quandoquidem proculdubio dignus erat potius summa confusione et dedecore, quod Samuelem patienter non exapectasset. Quamobrem Deus hac ipsius victoriae remoram imiciens, cum ita castigat, ut velit eum adhue pati aliquid a Philistaeis, qui perpetuo ipsum torqueant, non ad annum unum aut alterum, led quamdiu regno potietur, quod obtinuit annos quadraginta : ac proinde perpetuas cum Philistaois habuit concertationes, et quidem eo usque res dovenit, ut ipse tandem cum filio Ionathano a Philistaeis caesus et praelio fusus occubuerit, vehemen-

ter auctis peccatis suis, quum maxime illum ad Deum eonverti oporteret, et ad Dei obsequium componi: I.lle vere contra peccata peccatis cumulans, et totus in illis immersus sibi etiam ultimum exitium aocersivit. Idcirco igitur hie dicitur Saul recessisse a persequendis hostibus.

Deinceps vero sequitur duarum rorum summa, primum quidem Sauli regnum obtinenti prospere omnia successisse : et quocunque copias duxit victoriam de hostibus reportasse : deinde vero quaedam genealogiae ipsius repetitio. Nam licet iam ante vidissemus Saulem a Kiso duxisse ortum, nihilominus tamen hie repetitur, et filiorum ipsius, filiarumque etiam nomina exprimuntur: quin et Abneris principis militiae ipsius, of Neris patruelis Saul fit mentio honorifica. Porro hie sacrae scripturae mos est et stylus, ut quum de its meminit qui diu inter homines aliquam dignitatem obtinuerant, sic eos proponat, ut deinde veluti quodam obducto velo tegat, ne in hominum amplius memoria versentur. Exempli gratia, sic Caini sobolem, sic Ismaelis, sic etiam Esavi commemorari videmus, quod Deus in Abrahami gratiam suum favorem in duas posteriores illas familias effudisset. Sed illarum tantum fit obiter in saeris mentio, ut deinceps oblivione quadam involvantur. Ex quibus discendum longius quam in praesentem mundum intueri: ne in eorum numero simus de quibus propheta in Psalmo loquitur, qui in his terris honores quaerunt, et nomen suum longe lateque extendi volunt: ne, inquam,. tam stulta cupiditate honoris flagremus : sod sufficiat nobis scripta esse nomina nostra in libro vitae, et nos in Dei filiorum haberi numero. Hue igitur animis nostris ferri debemus, nempe in paratam illam nobis aeternam haereditatem. Quare absit its invideamus quos magnis ad tempus evectos honoribus in mundo triumphare conapicimus, et quibus aura secunda aspirat, rerumqne omnium optatus eventus. Futurum enim est ut momento illa felicitas corruat. Caeterum et terrestria ista ac temporaria beneficia Dei ease in bonore oportere magnique fieri hinc apparet: licet cum apiritualibus et aeternis collata parvi sint momenti. Yerum tamen nullum ac ne tantillum quidem Dei benefieium in caduca et transitoria ista vita parvi faciendum est: led potius in summo habondum honore, ut Dei nomen in suis donis semper glorificetur. Et de Saulis genealogia hactenus.

Quod ad Abnerem attinet, pluribus deinceps de ipso agendum est- et quis ipsius gubernatioilis et administrationis fuerit exitus : led illa tractatio in suum locum est reiicienda. Quod vero dicitur Saul quamdiu regnum obtinuit continuis bellis fuisse occupatus, in primis observandum, qua ratione Deus populum suum exercuerit, etiam quum suae bonit.atis erga ipsum non dubia signa dedit. Antea vi-