Prev TOC Next
[See page image]

Page 5-6

 

HOMILIA XLY.

CAP. XIII.

1. Filius unius anni erat Saul, quum regnare coepisset, duobus autem annis regnavit super Israel. 2. Et elegit sibi Saul tria millia de Israele, et fuerunt cum Saule duo miZlia in Michmas, et in monte Bethel, mille vero fuerunt cum Ionathan in Gibah Biniamin : residuum vero populi remisit, quemque in tabernacula sua. 3. Percussit autem Ionathan praesidium Pelisthim quod erat in colle, audieruntque Pelisthim : tum Saul edanxit tuba per totam terram, dicendo, audiant Ebraei. 4. Et unaversus Israel audierunt quod diceretur : Percussit Saul praesidium Pelisthim : et etiam f betuit Israel inter Pelisthim : congregati sent ergo populus post Saul in Gilgal. 5. Pelisthim vero congregati sent ut pugnarent cum Israge, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et populus erat sicut arena quae est ad litus maris prae multitudine: adscenderunt, castrametatique sent in Michmas ad orientem Bethaven. 6. Viri autem Israel videntes quod angustia esset sibi (coarctatus enim erat populus) absconderunt sese populus in speluncis et in munitionibus, et in petris, et in turribus, et in cisternis. 7. Hebraei autem transierunt Iordanem terrain Gad et Galaad : quumque adhuc esset .Saul in Galgala universus popullus perterritus est, qui sequebatur sum.

Deinceps videbimus quomodo suarum promissionum Deus memor populi sui isra6litiei misertus sit, victoriamque de hostibus dederit, qua non modo suam libertatem tutatus est, sed longe superior faetus etiam ditionem suam propagavit: licet tamen Saulis regnum minima fuisse diuturnum etiam in sequentibus visuri simus: siquidem malo fundamento nitebatur, nempe, non gratuita Dei elections sad populi murmurantis postulatione. Duo sunt igitur capita his praecipue observanda, quae deinceps in historiae serie clarius apparebunt, nempe, Deum populo crimen illud contumaciac condonasse, malum in bonum convertentem, et adversus inimicos infestissimos, puta Philistaeos, semper defen-

disse : deinde non fuisse tamen diuturnum illud beneficium, quod regnum illud cuius malum initium fuerat oporteret aboleri. Tandem etiam videbimus, quomodo paulatim Saul a Domino defecerit, et vicissim a Dec sit derelietus, donee pessimus tandem ipsius eaitus fuerit. Nam in praelio cecidit, eaeso fugatoque populo; ut in summum discrimem adductae populi res viderentur, quod non modo misers ad idololatriam defecisset, sed tanquam nefarius incantator, a diabolo consilium egquisivisset: et Dec ipsi in Samuelis persona restitisset. Summa igitur Saulis infidelitas, quam sequuta est insignis rebellio, deinceps describetur, et tandem etiam divinum iudicium sequetur, quae suis locis ordine singula describentur et eaplicabuntur. Nunc ista ezpendamus, Saul ilius unius anni Brat, quum regnare coepisset, et regnavit duobus annis. Observanda phrasis Hebraea. Filius unius anni, pro Saul annum regnaveret, et alias apud Mosen, Adamus Brat filius octingentorum annorum, Noachus erat filius quingentorum annorum. Itaque tempus tantum designatur regni Saulis: quod vero seqni tut, regnavit duobus annis, quosdam interpretes multum torsit, quod diutius Saulem regnasse certum sit.' Et nominatim etiam in Actis apostolicis dicitur annos quadraginta regnasse. Quinam igitur ista inter se convenient? Quidam igitur haec volunt per quandam similitudinem dicta fuisse, ut dicatur filius unius anni fuisse, quum regnare coepisset, ad tantam eius simplicitatem notandam, ut unius anni infans videretur. Et notum illud Domini nostri praeceptum, nos nisi infantibus similes fuerimus, in regnum coelorum non posse intrare. Quibus verbis omnem ambitionem, malitiam, doles, fraudes et vitia quibus obnoaii sunt homines iam viri facti, Dominus condemnat. Quidam igitur eaistimant Sauli laudi duci, quum dioitur filing anni fuisse, quasi fuisset sine dolo et malitia, et angelieam perfeetionem esset assequutus, atque ingenium docile et mansuetum habuisset, ad placide audiendum, et se docilem praebendum. Quae sane vera sunt omnia. Nam antea vidimus non easultasse ipsum, neque elatum fuisse, licet iam eleetus, 1*