« Prev 53 Next »

Chapter 53

1victori in psalmis eruditi David 2quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos 3Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me 4Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei 5quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper 6ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam 7reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos 8voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est 9quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus meus

« Prev 53 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |