« Prev 129 Next »

Chapter 129

1canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine 2Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae 3si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit 4quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi 5anima mea ad Dominum 6a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum 7quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio 8et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

« Prev 129 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |