Contents

« Prev 2 Esdras 2 Next »

Chapter 2

1haec dicit Dominus: ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia. 2mater quae eos generavit dicit illis: ite, filii, quia ego vidua sum et derelicta. 3educavi vos cum laetitia et amisi vos cum luctu et tristitia, quoniam peccastis coram Domino Deo et quod malum est coram me fecistis. 4modo autem quid faciam vobis? ego enim vidua sum et derelicta. ite, filii, et petite a Domino misericordiam. 5ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia noluerunt testamentum meum servare, 6ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat. 7dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra, quoniam spreverunt testamentum meum. 8vae tibi, Assur, qui abscondis iniquos penes te. gens mala, memorare quid fecerim Sodomae et Gomorrae, 9quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum. sic dabo eos qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens. 10haec dicit Dominus ad Ezram: adnuntia populo meo, quoniam dabo eis regnum Hierusalem, quod daturus eram Israhel. 11et sumam mihi gloriam illorum et dabo eis tabernacula aeterna, quae praeparaveram illis. 12lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non laborabunt neque fatigabuntur. 13ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur; iam paratum est vobis regnum, vigilate. 14testare testare, caelum et terram, omisi enim malum et creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus. 15mater, conplectere filios tuos, educa illos cum laetitia sicut columba, confirma pedes eorum, quoniam te elegi, dicit Dominus. 16et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in illis. 17noli timere, mater filiorum, quoniam te elegi, dicit Dominus. 18mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus 19et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos. 20viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orfanum tuere, nudum vesti, 21confractum et debilem cura, claudum inridere noli, tutare mancum, et caecum ad visionem claritatis meae admitte, 22senem et iuvenem intra muros tuos serva, 23mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea. 24pausa et quiesce, populus meus, quia veniet requies tua. 25nutrix bona, nutri filios tuos, confirma pedes eorum. 26servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet, ego enim eos requiram de numero tuo. 27noli satagere, cum venerit enim dies pressurae et angustiae, alii plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et copiosa eris. 28zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt, dicit Dominus. 29manus meae tegent te, ne filii tui gehennam videant. 30iucundare, mater, cum filiis tuis, quia ego te eripiam, dicit Dominus. 31filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de latibulis terrae et misericordiam cum illis faciam, quoniam misericors sum, dicit Dominus omnipotens. 32amplectere natos tuos usque dum venio et praedica illis misericordiam, quoniam exuberant fontes mei et gratia mea no A. 33ego Ezra accepi praeceptum a Domino in monte Horeb, ut irem ad Israhel. ad quos cum venirem, reprobaverunt me et respuerunt mandatum Domini. 34ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis: expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis, quoniam in proximo est ille, qui in finem saeculi adveniet. 35parati estote ad praemia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per aeternitatem temporis. 36fugite umbram saeculi huius, accipite iucunditatem gloriae vestrae. ego testor palam salvatorem meum. 37commendatum Domini accipite et iucundamini gratias agentes ei qui vos ad caelestia regna vocavit. 38surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini. 39qui se de umbra saeculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino acceperunt. 40recipe, Sion, numerum tuum et conclude candidatos tuos, qui legem Domini conpleverunt. 41filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus; roga imperium Domini, ut sanctificetur populus tuus, qui vocatus est ab initio. 42ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis conlaudabant Dominum. 43et in medio eorum erat iuvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus inponebat coronas, et magis exaltabatur; ego autem miraculo tenebar. 44tunc interrogavi angelum et dixi: qui sunt hii, domine? 45qui respondens dixit mihi: hii sunt qui mortalem tunicam deposuerunt et inmortalem sumpserunt et confessi sunt nomen Dei; modo coronantur et accipiunt palmas. 46et dixi ad angelum: ille iuvenis quis est, qui eis coronas inponit et palmas in manus tradit? 47qui respondens dixit mihi: ipse est Filius Dei, quem in saeculo confessi sunt. ego autem magnificare eos coepi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt. 48tunc dixit mihi angelus: vade et adnuntia populo meo, qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti.

« Prev 2 Esdras 2 Next »
VIEWNAME is workSection