Contents

« Prev 2 Chronicles 9 Next »

Chapter 9

1regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque erant in corde suo 2et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit 3quod postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum quam aedificaverat 4necnon cibaria mensae eius et habitacula servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat prae stupore ultra in ea spiritus 5dixitque ad regem verus sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua 6non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent oculi mei et probassem vix medietatem mihi sapientiae tuae fuisse narratam vicisti famam virtutibus tuis 7beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam 8sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israhel et vult servare eum in aeternum idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam 9dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni 10sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas 11de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia 12rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit et quae postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quae reversa abiit in terram suam cum servis suis 13erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri 14excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiae et satrapae terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni 15fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur 16trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore 17fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo 18sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola 19sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis 20omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur 21siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos 22magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae divitiis et gloria 23omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius 24et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata equos et mulos per singulos annos 25habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem 26exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Aegypti 27tantamque copiam praebuit argenti in Hierusalem quasi lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quae gignuntur in campestribus 28adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus 29reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in libris Ahiae Silonitis in visione quoque Iaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath 30regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta annis 31dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque pro eo Roboam filius eius

« Prev 2 Chronicles 9 Next »
VIEWNAME is workSection