Contents

« Prev Wisdom of Solomon 9 Next »

Chapter 9

1Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo tuo 2et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est 3ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet 4da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis 5quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum 6et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur 7tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum 8dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio 9et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis 10mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te 11scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia 12et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei 13quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus 14cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae 15corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 16et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit 17sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis 18et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines 19et per sapientiam sanati sunt

« Prev Wisdom of Solomon 9 Next »
VIEWNAME is workSection