Contents

« Prev Wisdom of Solomon 6 Next »

Chapter 6

1melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis 2audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae 3praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum 4quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur 5quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis 6horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet 7exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur 8non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus 9fortioribus autem fortior instat cruciatio 10ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis 11qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant 12concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam 13clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam 14praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat 15qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet 16cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus 17quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis 18initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia 19cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est 20incorruptio autem facit esse proximum Deo 21concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum 22si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis 23[] 24quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem 25neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae 26multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est 27ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis

« Prev Wisdom of Solomon 6 Next »
VIEWNAME is workSection