Contents

« Prev Tobit 14 Next »

Chapter 14

1et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum 2conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven 3quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit 4reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace 5in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis 6prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam 7omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum 8et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea 9et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel 10audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi 11et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua 12nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc 13video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei 14factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos 15invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum 16et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum

« Prev Tobit 14 Next »
VIEWNAME is workSection