Contents

« Prev Sirach 50 Next »

Chapter 50

1Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit 2templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi 3in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum 4qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie 5qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est 6quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet 7et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei 8quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis 9quasi ignis effulgens et tus ardens in igni 10quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso 11quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis 12in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum 13in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano 14sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua 15oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis 16porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae 17et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi 18tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo 19tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso 20et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus 21et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt 22tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari 23et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei 24et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam 25det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos 26credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis 27duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim 28qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis 29doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo 30beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper 31si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est

« Prev Sirach 50 Next »
VIEWNAME is workSection