« Prev Sirach 44 Next »

Chapter 44

1laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua 2multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo 3dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum 4et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae populi sanctissima verba 5in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina in scriptura 6homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis 7omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus 8qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum 9et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis 10sed illi viri misericordiae sunt quorum pietates non defuerunt 11et cum semine ipsorum perseverat bona 12hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen eorum 13et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur 14corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes 15sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet ecclesia 16Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus paenitentiam 17Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio 18ideo dimissum est reliquum terrae cum factum est diluvium 19testamenta saeculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis caro 20Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo 21in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis 22ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum 23et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae 24et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius 25benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum confirmavit super caput Iacob 26agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim 27et conservavit illis homines misericordiae invenientes gratiam in oculis omnis carnis

« Prev Sirach 44 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |