Contents

« Prev Sirach 42 Next »

Chapter 42

1non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas 2de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium 3de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis amicorum 4de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum 5de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare 6super mulierem nequam bonum est signum 7ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe 8de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum 9filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat 10nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur 11super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi 12omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari 13de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri 14melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium 15memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius 16sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius 17nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua 18abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit 19cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum 20non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo 21magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est 22neque minuitur et non eget alicuius consilio 23quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare 24omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei 25omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse 26uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam eius

« Prev Sirach 42 Next »
VIEWNAME is workSection