Contents

« Prev Sirach 20 Next »

Chapter 20

1quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere 2concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem 3sic qui facit per vim iudicium inique 4quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens 5et est odibilis qui procax est ad loquendum 6est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis 7homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus 8qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur 9est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum 10est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex 11est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput 12est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum 13sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur 14datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt 15exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est 16hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi 17fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius 18qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum 19neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum 20lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient 21homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit 22ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo 23est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur 24est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se 25est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis 26obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit 27potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt 28mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione 29verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis 30qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem 31xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum 32sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque 33melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam

« Prev Sirach 20 Next »
VIEWNAME is workSection