Contents

« Prev Psalm 81 Next »

Chapter 81

1psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat 2usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma 3iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate 4eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate 5nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae 6ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes 7vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis 8surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus

« Prev Psalm 81 Next »
VIEWNAME is workSection