Contents

« Prev Psalm 73 Next »

Chapter 73

1intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae 2memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo 3leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto 4et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa 5et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus 6exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt %eam; 7incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui 8dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra 9signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius 10usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem 11ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem 12Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae 13tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis 14tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum 15tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham; 16tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem 17tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea 18memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum 19ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem 20respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum 21ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum 22exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die 23ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper

« Prev Psalm 73 Next »
VIEWNAME is workSection