Contents

« Prev Psalm 68 Next »

Chapter 68

1in finem pro his qui commutabuntur David 2salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam 3infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me 4laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum 5multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam 6Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita 7non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel 8quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam 9extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae 10quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me 11et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi 12et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam 13adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum 14ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae 15eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum 16non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum 17exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me 18et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me 19intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me 20tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam 21in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni 22et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto 23fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum 24obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva 25effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos 26fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet 27quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt 28adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua 29deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur 30ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me 31laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude 32et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas 33videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra 34quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit 35laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis 36quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam 37et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea

« Prev Psalm 68 Next »
VIEWNAME is workSection