Contents

« Prev Psalm 57 Next »

Chapter 57

1in finem ne disperdas David in tituli inscriptione 2si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum 3etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant 4alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa 5furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas 6quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter 7Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus 8ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur 9sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem 10priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos 11laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris 12et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra

« Prev Psalm 57 Next »
VIEWNAME is workSection