Contents

« Prev Psalm 49 Next »

Chapter 49

1psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum 2ex Sion species decoris eius 3Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida 4advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum 5congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia 6et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma 7audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum 8non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper 9non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos 10quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves 11cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est 12si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius 13numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo 14immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua 15et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma 16peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum 17tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum 18si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas 19os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos 20sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum 21haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam 22intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat 23sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei

« Prev Psalm 49 Next »
VIEWNAME is workSection