Contents

« Prev Psalm 45 Next »

Chapter 45

1in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus 2Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis 3propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris 4sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma 5fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus 6Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo 7conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra 8Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma 9venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram 10auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne 11vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra 12Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob

« Prev Psalm 45 Next »
VIEWNAME is workSection