Contents

« Prev Psalm 21 Next »

Chapter 21

1in finem pro adsumptione matutina psalmus David 2Deus Deus meus %respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum 3Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi 4tu autem in sancto habitas Laus Israhel 5in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos 6ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi 7ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis 8omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput 9speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum 10quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae 11in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu 12ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet 13circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me 14aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens 15sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei 16aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me 17quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos 18dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me 19diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem 20tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice 21erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam 22salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam 23narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te 24qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum 25timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit %me; 26apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum 27edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi 28reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium 29quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium 30manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram 31et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi 32adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus;

« Prev Psalm 21 Next »
VIEWNAME is workSection