Contents

« Prev Psalm 143 Next »

Chapter 143

1David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum 2misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me 3Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum 4homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt 5Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt 6fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos 7emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum 8quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis 9Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi 10qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno 11eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis 12quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi 13promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis 14boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum 15beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius

« Prev Psalm 143 Next »
VIEWNAME is workSection