Contents

« Prev Psalm 13 Next »

Chapter 13

1in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis %suis; non est qui faciat bonum %non est usque ad unum; 2Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum 3omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt % non est timor Dei ante oculos eorum; 4nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis 5Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore %ubi non erat timor; 6quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est 7quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel

« Prev Psalm 13 Next »
VIEWNAME is workSection