Contents

« Prev Psalm 121 Next »

Chapter 121

1canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus 2stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem 3Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum 4illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini 5quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David 6rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te 7fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis 8propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te 9propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi

« Prev Psalm 121 Next »
VIEWNAME is workSection