Contents

« Prev Psalm 117 Next »

Chapter 117

1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 2dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 3dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius 4dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius 5de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus 6Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo 7Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos 8bonum est confidere in Domino quam confidere in homine 9bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus 10omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini *quia; ultus sum in eos 11circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini * quia; ultus sum in eos 12circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini * quia; ultus sum in eos 13inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me 14fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem 15vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum 16dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem 17non moriar sed vivam et narrabo opera Domini 18castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me 19aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino 20haec porta Domini iusti intrabunt in eam 21confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem 22lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 23a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris 24haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea 25o Domine salvum fac o Domine prosperare 26benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini 27Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris 28Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus % es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem 29confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

« Prev Psalm 117 Next »
VIEWNAME is workSection