Contents

« Prev Psalm 10 Next »

Chapter 10

1in finem psalmus David 2in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer 3quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde 4quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus %autem; quid fecit 5Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius %in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum 6Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam 7pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum 8quoniam iustus Dominus %et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius

« Prev Psalm 10 Next »
VIEWNAME is workSection