Contents

« Prev Proverbs 23 Next »

Chapter 23

1quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam 2et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam 3ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii 4noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum 5ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum 6ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius 7quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum 8cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos 9in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui 10ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas 11propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum 12ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae 13noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur 14tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis 15fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum 16et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua 17non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die 18quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur 19audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum 20noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt 21quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio 22audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua 23veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam 24exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo 25gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te 26praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant 27fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena 28insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit 29cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum 30nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis 31ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande 32sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet 33oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa 34et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo 35et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

« Prev Proverbs 23 Next »
VIEWNAME is workSection