Contents

« Prev Proverbs 18 Next »

Chapter 18

1occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis 2non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius 3impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium 4aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae 5accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii 6labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat 7os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius 8verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris 9qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis 10turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur 11substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum 12antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur 13qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum 14spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere 15cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam 16donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit 17iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum 18contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat 19frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium 20de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum 21mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius 22qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino 23cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide 24vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater

« Prev Proverbs 18 Next »
VIEWNAME is workSection