« Prev Numbers 36 Next »

Chapter 36

1accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt 2tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri 3quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur 4atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat 5respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est 6et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus 7ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua 8et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis 9nec sibi misceantur tribus sed ita maneant 10ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum 11et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui 12de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum

« Prev Numbers 36 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |