Contents

« Prev Leviticus 7 Next »

Chapter 7

1haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est 2idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris 3offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia 4duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis 5et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto 6omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est 7sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit 8sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius 9et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur 10sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur 11haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino 12si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas 13panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis 14ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem 15cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane 16si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est 17quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet 18si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit 19caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea 20anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis 21et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis 22locutusque est Dominus ad Mosen dicens 23loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis 24adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios 25si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo 26sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus 27omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis 28locutus est Dominus ad Mosen dicens 29loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius 30tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti 31qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius 32armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis 33qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua 34pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel 35haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur 36et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis 37ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis 38quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai

« Prev Leviticus 7 Next »
VIEWNAME is workSection