Contents

« Prev Isaiah 13 Next »

Chapter 13

1onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos 2super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces 3ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea 4vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli 5venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram 6ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet 7propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet 8et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum 9ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea 10quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo 11et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo 12pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo 13super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius 14et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient 15omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio 16infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur 17ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint 18sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum 19et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram 20non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi 21sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi 22et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis

« Prev Isaiah 13 Next »
VIEWNAME is workSection