Contents

« Prev Hebrews 3 Next »

Chapter 3

1unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum 2qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius 3amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam 4omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus 5et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant 6Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus 7quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis 8nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto 9ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea 10quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas 11sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam 12videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo 13sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati 14participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus 15dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione 16quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen 17quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto 18quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt 19et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem

« Prev Hebrews 3 Next »
VIEWNAME is workSection