Contents

« Prev Acts 16 Next »

Chapter 16

1pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili 2huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres 3hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset 4cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis 5et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie 6transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia 7cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu 8cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem 9et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos 10ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis 11navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim 12et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes 13die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant 14et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo 15cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos 16factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando 17haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis 18hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora 19videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes 20et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei 21et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani 22et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi 23et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos 24qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno 25media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant 26subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt 27expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos 28clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus 29petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae 30et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam 31at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua 32et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius 33et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo 34cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo 35et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos 36nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace 37Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant 38et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent 39et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem 40exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt

« Prev Acts 16 Next »
VIEWNAME is workSection