« Prev Epitaph inscribed on the Monument to Dr Owen in… Next »

Epitaph inscribed on the Monument of Dr Owen in Bunhill-fields

172172   This inscription is engraven on his tombstone.Johannes Owen, S. T. P.
Agro Oxoniensi Oriundus;
Patre insigni Theologo Theologus Ipse Insignior;
Et Seculi hujus Insignissimis annumerandus:
Communibus Humaniorum Literarum Suppetiis,
Mensura parum Communi, Instructus;
Omnibus, quasi bene Ordinata Ancillarum Serie,
Ab illo jussis Suæ Famulari Theolgiæ:
Theologiæ Polemicæ, Practicæ, &, quam vocant, Casuum
(Harum enim Omnium, quæ magis Sua habenda erat, ambigitur)
In illa, Viribus plusquam Herculeis, Serpentibus tribus,
Arminio, Socino, Cano, Venenosa Strinxit Guttera:
In ista, Suo prior, ad Verbi Amussim, Expertus Pectore,
Universam, Sp. Scti. Œconomiam Aliis tradidit:
Et missis Cæteris, Coluit Ipse, Sensitque,
Beatam, quam Scripsit, cum Deo Communionem:
In Terris Viator comprehensori in Cœlis proximus:
In Casuum Theologia, Singulis Oraculi instar habitus;
Quibus Opus erat, & Copia, Consulendi:
Scriba ad Regnum Cœlorum usquequoque Institutus;
Multis privatos infra Parietes, à Suggesto Pluribus,
A Prelo Omnibus, ad eundem Scopum collineantibus,
Pura Doctrinæ Evangelicæ Lampas Præluxit;
Et sensim, no sine aliorum, suoque sensu,
Sic prælucendo Periit,
Assiduis Infirmitatibus Obsiti,
Morbis Creberrimis Impetiti,
Durisque Laboribus potissimum Attriti, Corporis
(Fabricæ, donec ita Quassatæ, Spectabilis) Ruinas,
Deo ultrà Serviendo inhabiles, Sancta Anima,
Deo ultrà Fruendi Cupida, Deseruit;
CXIVDie, à Terrenis Potestatibus, Plurimis facto Fatali;
Illi, à Cœlesti Numine, Felici reddito;

Mensis Scilicet Augusti XXIVº. Anno à Partu Virgineo.
MDCLXXXIIIº, Ætat. LXVIIº.


« Prev Epitaph inscribed on the Monument to Dr Owen in… Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |