|
Inmolat Deo Patri
pius, fidelis, innocens, pudicus
dona conscientiae,
quibus beata mens abundat intus:
5alter et pecuniam
recidit, unde victitent egeni.
Nos citos iambicos
sacramus et rotatiles trochaeos,
sanctitatis indigi
10nec ad levamen pauperum potentes;
adprobat tamen Deus
pedestre carmen, et benignus audit.
Multa divitis domo
sita est per omnes angulos supellex.
15Fulget aureus scyphus,
nec aere defit expolita pelvis:
est et olla fictilis,
gravisque et ampla argentea est parabsis.
Sunt eburna quaepiam,
20nonnulla quercu sunt cavata et ulmo:
omne vas fit utile,
quod est ad usum congruens herilem,
Instruunt enim domum
ut empta magno, sic parata ligno.
25Me paterno in atrio
ut obsoletum vasculum caducis
Christus aptat usibus,
sinitque parte in anguli manere.
Munus ecce fictile
30inimus intra regiam salutis;
attamen vel infimam
Deo obsequelam praestitisse prodest.
Quidquid illud accidit,
iuvabit ore personasse Christum.
|