|
Deus ignee fons animarum,
duo qui socians elementa
vivum simul ac moribundum
hominem Pater effigiasti:
|
|
5Tua sunt, tua rector utraque,
tibi copula iungitur horum,
tibi, dum vegetata cohaerent,
et spiritus et caro servit.
|
|
Rescissa sed ista seorsum
10solvunt hominera perimuntque,
humus excipit arida corpus,
animae rapit aura liquorem.
|
|
Quia cuncta creata necesse est
labefacta senescere tandem,
15conpactaque dissociari,
et dissona texta retexi.
|
|
Hanc tu, Deus optime, mortem
famulis abolere paratus
iter inviolabile monstras,
20quo perdita membra resurgant:
|
|
Ut, dum generosa caducis
ceu carcere clausa ligantur,
pars illa potentior extet,
quae germen ab aethere traxit.
|
|
25Si terrea forte voluntas
luteum sapit et grave captat,
animus quoque pondere victus
sequitur sua membra deorsum.
|
|
At si generis memor ignis
30contagia pigra recuset,
vehit hospita viscera secum,
pariterque reportat ad astra.
|
|
Nam quod requiescere corpus
vacuum sine mente videmus,
35spatium breve restat, ut alti
repetat conlegia sensus.
|
|
Venient cito secula, cum iam
socius calor ossa revisat
animataque sanguine vivo
40habitacula pristina gestet.
|
|
Quae pigra cadavera pridem
tumulis putrefacta iacebant,
volucres rapientur in auras
animas comitata priores.
|
|
45Hinc maxima cura sepulcris
inpenditur: hinc resolutos
honor ultimus accipit artus
et funeris ambitus ornat.
|
|
Candore nitentia claro
50praetendere lintea mos est,
adspersaque myrrha Sabaeo
corpus medicamine servat.
|
|
Quidnam sibi saxa cavata,
quid pulchra volunt monumenta,
55nisi quod res creditur illis
non mortua, sed data somno?
|
|
Hoc provida Christicolarum
pietas studet, utpote credens
fore protinus omnia viva,
60quae nunc gelidus sopor urget.
|
|
Qui iacta cadavera passim
miserans tegit aggere terrae,
opus exhibet ille benignum
Christo pius omnipotenti:
|
|
65Quin lex eadem monet omnes
gemitum dare sorte sub una,
cognataque funera nobis
aliena in morte dolere.
|
|
Sancti sator ille Tobiae
70sacer ac venerabilis heros,
dapibus iam rite paratis
ius praetulit exequiarum.
|
|
Iam stantibus ille ministris
cyathos et fercula liquit,
75studioque accinctus humandi
fleto dedit ossa sepulcro.
|
|
Veniunt mox praemia caelo
pretiumque rependitur ingens:
nam lumina nescia solis
80Deus inlita felle serenat.
|
|
Iam tunc docuit Pater orbis,
quam sit rationis egenis
mordax et amara medela,
cum lux animum nova vexat.
|
|
85Docuit quoque non prius ullum
caelestia cernere regna,
quam nocte et vulnere tristi
toleraverit aspera mundi.
|
|
Mors ipsa beatior inde est,
90quod per cruciamina leti
via panditur ardua iustis
et ad astra doloribus itur.
|
|
Sic corpora mortificata
redeunt melioribus annis,
95nec post obitum recalescens
conpago fatiscere novit.
|
|
Haec, quae modo pallida tabo
color albidus inficit ora,
tunc flore venustior omni
100sanguis cute tinget amoena.
|
|
Iam nulla deinde senectus
frontis decus invida carpet,
macies neque sicca lacertos
suco tenuabit adeso.
|
|
105Morbus quoque pestifer, artus
qui nunc populatur anhelos,
sua tunc tormenta resudans
luet inter vincula mille.
|
|
Hunc eminus aere ab alto
110victrix caro iamque perennis
cernet sine fine gementem
quos moverat ipse dolores.
|
|
Quid turba superstes inepta
clangens ululamina miscet,
115cur tam bene condita iura
luctu dolor arguit amens?
|
|
Iam maesta quiesce querela,
lacrimas suspendite matres,
nullus sua pignora plangat,
120mors haec reparatio vitae est.
|
|
Sic semina sicca virescunt
iam mortua iamque sepulta,
quae reddita caespite ab imo
veteres meditantur aristas.
|
|
125Nunc suscipe terra fovendum,
gremioque hunc concipe molli:
hominis tibi membra sequestro
generosa et fragmina credo.
|
|
Animae fuit haec domus olim
130factoris ab ore creatae,
fervens habitavit in istis
sapientia principe Christo.
|
|
Tu depositum tege corpus,
non inmemor illa requiret
135sua munera fictor et auctor
propriique aenigmata vultus.
|
|
Veniant modo tempora iusta,
cum spem Deus inpleat omnem;
reddas patefacta necesse est,
140qualem tibi trado figuram.
|
|
Non, si cariosa vetustas
dissolverit ossa favillis,
fueritque cinisculus arens
minimi mensura pugilli.
|
|
145Nec, si vaga flamina et aurae
vacuum per inane volantes
tulerint cum pulvere nervos,
hominem periisse licebit.
|
|
Sed dum resolubile corpus
150revocas, Deus, atque reformas,
quanam regione iubebis
animam requiescere puram?
|
|
Gremio senis addita sancti
recubabit, ut est Eleazar,
155quem floribus undique septum
Dives procul adspicit ardens.
|
|
Sequimur tua dicta redemptor,
quibus atra morte triumphans
tua per vestigia mandas
160socium crucis ire latronem.
|
|
Patet ecce fidelibus ampli
via lucida iam paradisi,
licet et nemus illud adire,
homini quod ademerat anguis.
|
|
165Illic precor, optime ductor,
famulam tibi praecipe mentem
genitali in sede sacrari,
quam liquerat exul et errans.
|
|
Nos tecta fovebimus ossa
170violis et fronde frequenti,
titulumque et frigida saxa
liquido spargemus odore.
|
|